monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49 > sectio 32 > csg75.831 > csg248.141 > sectio 19 > sectio 15 > Samuelis I, 21 > sectio 23 > bavPal.lat.1449.192 > sectio 18 > sectio 1 > sectio 46 > bnf6795.39 > 75 > csg250.284 > sectio > bnf7296.66 > csg251.90 > bmoMS296.54 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 26 > sectio > sectio 61 > bnf14764.9 > sluMscr.Dresd.A.145.b.188 > sectio 150 > sectio 37 > bnf6796A.14 > sectio 69 > csg250.304 > 309 > bnf13013.134 > uldLIP7.217 > sectio 30 > sectio 8 > bkeCod.15.166r > 15.118r > 10 > bkeCod.15.131v > bavPal.lat.1449.171 > sectio 14 > csg250.190 > 419 > Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, PRIMUM. De aliis quibusdam viris sive feminis, quorum nomina in Veteri Testamento scripta leguntur. <<<    

CAPUT II. De prophetis. SHOW APPARATUS

1 Quos gentilitas vates appellat, hos nostri prophetas. vocant: quasi praefatores, quod porro fantur, et de futuris vera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur: quia videbant ea quae caeteri non videbant, et praespiciebant ea quae in ministerio abscondita erant.
2 Hinc est quod scriptum est in Samuele: Eamus ad videntem. Hinc Isaias: Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ezechieli aperti sunt coeli, et vidit visiones Dei. Quorumdam autem prophetarum etymologiae nominum annotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt, quid in futuris factis dictisque suis pronuntiassent.
3 Elias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam cum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini, descendit ignis de coelo super holocaustum. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus. Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum.
4 Idem et fortis Dominus interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit. Hic Christum demonstrat, quia sicut hic igneo curru ad superna sublatus est, ita Christus carnem suam, in qua natus est et passus et resurrexit, assumpsit in coelum.
5 Vidua, ad quam mittitur Elias pascendus, Ecclesia est, ad quam per fidem venisse Christus legitur. Cuius farinae vel farina et oleum benedicitur et non defecit, id est, gratia Christi corporis, et unctio chrismastis, quae toto mundo quotidie impenditur et nunquam minuitur.
6 Septem millia virorum, de quibus dictum est Eliae qui non curvaverunt genu ante Baal, significant numerum sanctorum qui, Spiritu septiformis gratiae impleti, diabolo renuntiaverunt.
7 Elisaeus Domini salus interpretatur. Vocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas virtutes fecit, et famem pellens populum a morte salvavit. Hic eumdem Redemptorem Dominum figuravit, qui de montis altitudine, id est, coelorum descendens sublimitate, humiliavit seipsum a forma Dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit, et nostrae mortalitati sui corporis medicinam aptavit.
8 Pueri qui insultantes Elisaeo, clamabant: Ascende, calve, ascende, calve, et invasi a bestiis perierunt, indicant populum Iudaicum, qui puerili stultitia irriserunt Christum in loco Calvariae crucifixum; et capti a duobus ursis, hoc est Tito et Vespasiano, interierunt.
9 Puer Elisaei, qui cum baculo ad resuscitandum mulieris est filium missus, typum priscae legis ostendit: quae generi humano transmissa nihil praestitit, nisi quod in virga solam austeritatem servitutis monstravit. Sunamitis filius mortuus humani generis figuram tenet, super quem Christus oscitans Spiritum septiformis gratiae spiritaliter aspirat, per quem a morte peccator reviviscat.
10 Naaman Syrus significat ex gentibus populum congregatum, maculis delictorum pollutum, atque a Christo per sacramenta baptismatis purificatum.
11 Isaias interpretatur salus Domini, et merito. Salvatorem enim universarum gentium, eiusque sacramenta amplius quam caeteri praedicat. Hic quoque formam evangelistarum et apostolorum expressit, qui universa sacramenta Christi non quasi per figuram, sed velut praesentia, praedicavit.
12 Ieremias interpretatur excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et regna Hic autem in verbo et passionibus suis mortem et passionem figuravit Domini Salvatoris.
13 Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Hic quoque imaginem Christi gestavit, qui positum in hac terrena peregrinatione populum salutaribus praeceptis instigat.
14 Daniel interpretatur iudicium Dei, sive quod in presbyterorum iudicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit, sive quod visiones et somnia, quibus per singula quaedam aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit. Idem vitam caelibem tenuit similitudinem habuit continentiae eorum qui sunt in otio sancto, et non terrenis rerum copiis abutuntur.
15 Osee interpretatur salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idololatriae prophetasset, domui Iudae salutem praenuntiavit. Propter quod Ezechias rex Iuda, sublatis idolis, quos praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse demonstratur. Hic Christi demonstravit figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam.
16 Ioel interpretatur Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Hoc enim eius vocabulum resonat etymologia incerta. Hic indicat typice eos qui per fidei ostium divinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum.
17 Amos interpretatur populus avulsus. Prophetia enim eius ad populum fuit Israel, qui iam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis servivit, sive avulsus a regno stirpis David. Hic ergo pastor et rusticus Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est, ab Hebraeorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus.
18 Abdias interpretatur servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini, et Apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus videt et praedicat quae prophetali digna sunt ministerio et servituti: inde servus Domini vocatur. Hic quidem in Samaria centum pavit prophetas, et significat omnes fidei praedicatores, qui in hoc mundo alimentis sanctarum Scripturarum omnes credentes reficiunt.
19 Ionas, qui interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quoniam in ventre ceti triduo fuit; dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, idem cum hoc Sareptanae viduae filius, ut Iudaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quod vir Dei es tu, et verbum veritatis in ore tuo est. Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum.
20 Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur, et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. Ionas quoque tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de navi ad mare, tanquam de cruce ad terram proiectus est; sive quod in ventre ceti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est, et quod per figuram Niniven poenitentiam mundi praedixit.
21 In sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt, sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Ionas vero in loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Ionam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum. Merito et contra orientem civitatis sedisse legitur sub umbra hederae; ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae dolore tabida contra Christum, id est, orientem linguam suam movere nititur sedens sub umbra legis.
22 Quae umbra verme arefacta est, quia adveniente Christo vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt.
23 Micheas, qui interpretatur quis hic, vel quis iste, aut humilitas, significat illum qui in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et de quo Propheta dixit: Generationem autem eius quis enarrabit? ad quem verbum Dei factum est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per cuius dispensationem primum prophetae et postea apostoli ad praedicandum verbum Dei missi sunt.
24 Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis, quia primum est capta Samaria metropolis Israel, postea Hierusalem urbs Iudae, prophetiae titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Hierusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur. Hierusalem in typo Ecclesiae, dicimus verbum Domini fieri ad humilem et cohaeredem Christi de diversis dogmatibus Ecclesiae, quia forte peccatum commiserat, et totius ordinis volumen contexerat.
25 Nahum interpretatur germen, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion, dicens: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem (Nah. I). Hic quoque sanctorum praedicatorum typum tenet, qui civitatem sanguinum, hoc est, Babylonem spiritalem increpantes arguunt, germen fidei et bonorum operum ab eis expetentes; si poenitentiam egerint de peccatis suis, consolationem veniae illis promittunt.
26 Habacuc interpretatur amplexans. Quia vel ex eo quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamine cum Deo congreditur amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae provocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versetur iniquitas. Significat enim fidelem populum qui, super excelsa elevatus, in cruce.
27 Dominum contemplatur, dicens: Cornua in manibus eius, illic confirmata est virtus gloriae eius.
28 Sophonias speculum, vel arcanum Domini interpretatur, quod utrumque ad prophetas convenit. Ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde et Ezechieli dicitur: Speculatorem te posui. Et alibi: Non faciet Dominus quidquam, nisi revelaverit servis suis prophetis. Iste enim significat eos qui per contemplationis arcanum ad profectum veniunt meritorum.
29 Aggaeus interpretatur in Latinum festivus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat.
30 Zacharias interpretatur memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi completo, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populi sui, iussuque Cyri reversus est Dei populus, et reaedificatum est urbs et templum. Isti enim duo prophetae figuram gestaverunt sanctorum, qui in nobis huius peregrinationis vita futurum tempus liberationis decantant.
31 Malachias interpretatur angelus Domini, id est, nuntius. Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur: et inde ita nomen eius Septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes: Assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Iste enim typum Salvatoris nostri tenuit, qui angelus magni consilii dicitur.
32 Esdras interpretatur adiutor.
33 Nehemias interpretatur consolator a Domino. Quodam enim praesagio futurorum nomina ista sortita sunt. Fuerunt enim in adiutorium et consolationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum. Domini iidem reaedificaverunt, et murorum et turrium opus ipsi restauraverunt. Typum ergo isti habent et apostolorum et praedicatorum Evangelii Christi, qui spiritale aedificium Dei post exitum fidelium de Babylone istius mundi, atque regressum in terram repromissionis, verbis et exemplis quotidie instaurando reaedificant, ut quae prius per negligentiam vel desidiam pristinorum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu et studio perfecto cum cooperatoribus devotis recuperent.
34 Ananias interpretatur gratia Dei. Idem et Sidrach lingua Chaldaica, quod interpretatur decorus meus.
35 Azarias interpretatur auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo.
36 Misael quia populus Domini. Ipse et Misaac, qui interpretatur risus vel gaudium. Hi tres pueri figuram praetulerunt sanctorum, qui corpus suum in persecutione obtulerunt.
37 Asaph interpretatur synagoga: significans congregationem quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimus multa millia Iudaeorum, sicut inter alia testantur Acta apostolorum.
38 Ethan interpretatur robustus. Ethan autem iste sicut et Eman de cantoribus David regis est, quos Verba Dierum narrant; filius videlicet Chusi, filii Abdi, de congregatione Merari filii Levi; vel de illis sapientibus, quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur: Sapientior, inquit, Ethan Ezrahelita et Eman. Tantae igitur scientiae hoc carmen est, ut sapientissimi illius nomine mereantur ascribi.
39 Eman filius fuit Iohel, filii Samuel, de familia Caath filii Levi, unus de cantoribus quos David in collatione arcae praefecit reliquis ad canendum. Eman interpretatur frater eius. Quo vocabulo Dominus Christus appellat eos, qui eius praeceptis operibusque devoti sunt, sicut ait in Evangelio: Ite, dicite fratribus meis. Israelitae, id est, Deum videntes; quod utique illis accidere manifestum est, qui per obedientiae ministerium sancta Domini luce radiantur.
40 Idithun interpretatur transiliens eos: significans eum qui mente terrena transcendit transilitque eos qui inhaerentes humo, et incurvati in terra, ea quae ima sunt cogitant atque in excelso mentis habitant, de virtute Dei libero carmine philosophatur.
41 Filii Chore, sicut et Eman, Echan, Asaph et Idithun, non psalmographi, sed cantores fuere a David quidem ob psalmodiam electi; sed ob significantiam nominum titulis psalmorum congruenter affixi.
42 Chore ergo dicitur calvaria. In cuius nominis loco Dominus est crucifixus; et ideo filii Chore merito dicuntur, qui passionis illius sacramento tota devotione famulantur.
43 Zacharias interpretatur memoria Domini, ob hoc quod canit memorari testamenti sancti sui.
44 Ioannes Baptista interpretatur Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur. Hi sunt prophetae veteris testamenti novique, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre: Et Prophetam in gentibus posui te.
45 Quot sunt genera prophetiae? Prophetiae autem genera septem sunt. Primum genus, extasis, quod est mentis excessus; sicut videtur Petrus vas illud submissum in stupore mentis.
46 Secundum genus visio; sicut apud Isaiam legitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum cum variis animalibus.
47 Tertium genus somnium; sicut Iacob subnixam in coelo scalam dormiens vidit.
48 Quartum genus per nubes; sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur Deus.
49 Quintum genus vox de coelo; sicut ad Abraham sonuit, dicens: Ne iniicias manum tuum in puerum; et ad Saulum in via: Saule, Saule, quid me persequeris?
50 Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Proverbiis: et apud Balaam cum evocaretur ad Balac.
51 Septimum genus repletio Spiritus sancti; sicut pene apud omnes prophetas.
52 Alii tria genera visionum esse dixerunt. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre; et Moyses ignem in rubo; et discipuli tranfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam; et caetera huiusmodi. Alterum, secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut vidit Petrus discum illum submitti de coelo cum variis animalibus; et sicut Isaias Dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter vidit.
53 Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate non proprie dicuntur multa, ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus est visionis quod neque corporeis sensibus, neque ulla parte animae qua corporalius rerum imagines capiuntur, sed per intuitum mentis, quo intellecta conspicitur veritas; sicut Daniel praeditus mente vidit quod Balthasar viderat corpore: sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt.
54 Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam malus potest. Nam invenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et impletus spiritu, prophetare incaepit.



Hrabanus Maurus, De Universo, 3, PRIMUM. De aliis quibusdam viris sive feminis, quorum nomina in Veteri Testamento scripta leguntur. <<<    
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49 > sectio 32 > csg75.831 > csg248.141 > sectio 19 > sectio 15 > Samuelis I, 21 > sectio 23 > bavPal.lat.1449.192 > sectio 18 > sectio 1 > sectio 46 > bnf6795.39 > 75 > csg250.284 > sectio > bnf7296.66 > csg251.90 > bmoMS296.54 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 26 > sectio > sectio 61 > bnf14764.9 > sluMscr.Dresd.A.145.b.188 > sectio 150 > sectio 37 > bnf6796A.14 > sectio 69 > csg250.304 > 309 > bnf13013.134 > uldLIP7.217 > sectio 30 > sectio 8 > bkeCod.15.166r > 15.118r > 10 > bkeCod.15.131v > bavPal.lat.1449.171 > sectio 14 > csg250.190 > 419 > Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 2